Liber Job*

Caput 19: Versus 6

Saltem nunc intelligite.Hoc Dominus de illo dixeratcommovisti me adversus eum frustraquod ipse de se asserit: quia non aequo judicio a Domino sit afflictus. Si enim vita ejus et flagella pensantur, non aequo judicio videtur afflictus: quia vero merita ejus ex flagellis cumulavit, Deus non injusto judicio Job afflixit.Quia Deus non aequo judicio.Astruendum igitur est, quod et Deus cum Job recte egit, et tamen non mentitur, qui non aeque fieri dicit: alioquin diabolus vicitin eo quod de beati viri culpa promiseratquem Deus laudavit. Hoc non elatio, sed dolor extorsit. Bonus si in humili mente, exigente causa vel dolore, bona de se dicit, non peccat.Et flagellis suis me cinxerit.Cum tanta nos afflictio deprimit, ut nullius rei consolatione respirare animus possit, non jam flagellis solummodo ferimur, sed etiam cingimur, quia tribulationum verbere ex omni parte circumdamur.
(* Traductions européennes)